monumenta.ch > Hieronymus > sectio 377 > sectio 10 > sectio 106 > sectio 15 > sectio 16 > sectio 248 > sectio 96 > sectio 34 > sectio 2 > sectio 14 > sectio 14 > sectio 95 > sectio 71 > sectio 89 > sectio 139

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p11, 139
Nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris? Calix benedictionis, etc. Quasi dicat: Ideo fugiendum est a cultura idolorum, quia comedens idolothytum, ut idolothytum, unum est cum daemone, sicut per corpus Christi digne et spiritualiter sumptum, unum est cum ipso Christo, quia calix, id est potus sanguinis Christi, benedictionis, id est per quem benedicitur participans, cui et nos benedicinus, id est quem nos fideles exaltamus, credendo et gratias agendo.